- KICHTAN, s. KINCHTANES
- KICHTAN, s. KINCHTANESsupremum Novae Angliae incollarum Numen, aquo totum Orbem, et quae eo continentur, condita esse, credere incolas, refert Richardus VVaitbornius Descript. Nov. Angl. Part. 1. c. 4. Idem ibid. addit, cos persuasum sibi habere, post obitam mortem, ut pios a Kincthane caelesti regno receptum iri; ita improbos, fores istius palatii pulsantes, hac increpatione a Deo isto laturos repulsam, Ruechet, h. e. Abscedite hinc, nec enim vobis similibusque hic locus datur: atque inde miseros hoc perpetuo ex ilio multatos, aeternis cum miseriis conflictaturos esse etc. Vide Tob. Pfanner. System. Theol. Gentil. pur, c. 7. §. 2. etc. 21. §. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.